Dion

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

res, multis consciis quae ageretur, elata defertur ad Aristomachen, sororem Dionis, uxoremque Areten. illae timore perterritae conveniunt, cuius de periculo timebant. at ille negat a Callicrate fieri sibi insidias, sed illa, quae agerentur, fieri praecepto suo. mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt, nihil ab illo periculi fore Dioni. ille hac religione non modo non est deterritus, sed ad maturandum concitatus est, verens ne prius consilium aperiretur suum, quam cogitata perfecisset.

Hac mente proximo die festo, cum a conventu se remotum Dion domi teneret atque in conclavi edito recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant,