Dion

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

deinde orta dissensio est inter eum et Heraclidem, qui, quod ei principatum non concedebat, factionem comparavit. neque is minus valebat apud optimates, quorum consensu praeerat classi, cum Dion exercitum pedestrem teneret. non tulit hoc animo aequo Dion, et versum illum Homeri rettulit ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non posse bene geri rem publicam multorum imperiis. quod dictum magna invidia consecuta est: namque aperuisse videbatur omnia in sua potestate esse velle. hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit, Heraclidemque, tum Syracusas venisset, interficiundum curavit.