Dion

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

hunc a Dionysio missum Karthaginienses sic suspexerunt, ut neminem umquam Graeca lingua loquentem magis sint admirati.

Neque vero haec Dionysium fugiebant: nam quanto esset sibi ornamento, sentiebat. quo fiebat ut uni huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium: qui quidem, cum Platonem Tarentum venisse fama in Siciliam esset perlata, adulescenti negare non potuerit, quin eum arcesseret, cum Dion eius audiendi cupiditate flagraret. dedit ergo huic veniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit.