Thrasybulus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa dicitur matrem timidi flere non solere. neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. hinc in Piraeum transiit Munichiamque munivit. hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis refugerunt. usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. nam cedentes violari vetuit (cives enim civibus parcere aequum censebat), neque quisquam est vulneratus nisi qui prior impugnare voluit. neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum pertinebant.