Lysander

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

nam cum hanc causam Lacedaemonii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominationem refringerent, postquam apud Aegos flumen Lysander classis hostium est potitus, nihil aliud molitus est quam ut omnes civitates in sua teneret potestate, cum id se Lacedaemoniorum causa facere simularet. namque undique, qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis decem delegerat in una quaque civitate, quibus summum imperium potestatemque omnium rerum committeret. horum in numerum nemo admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat.

Ita decemvirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu omnia gerebantur. cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores. victor ex Asia cum reverteretur Thasumque devertisset, quod ea civitas praecipua fide fuerat erga Athenienses, proinde ac si non iidem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, pervertere eam concupivit. vidit autem, nisi in eo occultasset voluntatem, futurum ut Thasii dilaberentur consulerentque rebus suis ---