Themistocles

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo: ad quod gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem. nam cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur. qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. in quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses. id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persico. nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae, cum tantis copiis eam invasit, quantas neque ante nec postea habuit quisquam: