De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arescit quia terra calore et semina si qua
  2. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  3. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  4. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  5. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  6. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  7. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  8. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  9. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  10. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  11. sole putant subter terras fervescere partim,
  12. nox ubi terribili terras caligine texit.
  13. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  14. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  15. non quierit calidum supera de reddere parte,
  16. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  17. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  18. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  19. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  20. insinuare suum radiis ardentibus aestum.