De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  2. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  3. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  4. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  5. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  6. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  7. floris odore hominem taetro consueta necare.
  8. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  9. multa modis multis multarum semina rerum
  10. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  11. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  12. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  13. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  14. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  15. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  16. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  17. multaque praeterea languentia membra per artus
  18. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  19. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  20. plenior et lueris, solio ferventis aquai