De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  2. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  3. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  4. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  5. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  6. esse infinitam docui, quantaque volarent
  7. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  8. immemorabile per spatium transire solerent.
  9. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  10. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  11. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  12. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  13. et quasi per magni circum spiracula mundi
  14. exitus introitusque elementis redditus extat.
  15. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  16. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  17. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  18. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  19. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  20. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,