De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  2. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  3. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  4. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  5. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  6. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  7. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  8. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  9. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  10. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  11. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  12. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  13. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  14. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  15. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  16. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  17. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  18. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  19. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  20. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,