De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  2. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  3. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  4. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  5. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  6. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  7. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  8. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  9. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  10. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  11. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  12. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  13. quod fieret naturali varieque volaret
  14. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  15. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  16. et genus humanum frustra plerumque probavit
  17. volvere curarum tristis in pectore fluctus.