De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  2. multaque per populi passim loca prompta viasque
  3. languida semanimo cum corpore membra videres
  4. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  5. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  6. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  7. omnia denique sancta deum delubra replerat
  8. corporibus mors exanimis onerataque passim
  9. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  10. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  11. nec iam religio divom nec numina magni
  12. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  13. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  14. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  15. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  16. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  17. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  18. namque suos consanguineos aliena rogorum
  19. insuper extructa ingenti clamore locabant
  20. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe