De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  2. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  3. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  4. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  5. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  6. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  7. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  8. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  9. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  10. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  11. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  12. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  13. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  14. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  15. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  16. quove modo possent offecto lumine obire
  17. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  18. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  19. omnia convisunt clara loca candida luce,
  20. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae