De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  2. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  3. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  4. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  5. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  6. scire licet perquam pauxillo posse minores
  7. esse vel exigua maioris parte brevique.
  8. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  9. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  10. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  11. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  12. Illud item non est mirandum, qua ratione
  13. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  14. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  15. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  16. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  17. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  18. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  19. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  20. undique conveniunt et sic coniectus eorum