De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec caput est oneri collo nec denique totum
  2. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  3. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  4. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  5. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  6. sic igitur tellus non est aliena repente
  7. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  8. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  9. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  10. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  11. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  12. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  13. partibus mundi caeloque revincta;
  14. nam communibus inter se radicibus haerent
  15. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  16. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  17. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  18. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  19. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  20. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?