De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  2. sed quia multa modis multis primordia rerum
  3. ex infinito iam tempore percita plagis
  4. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  5. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  6. quae cumque inter se possent congressa creare,
  7. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  8. omnigenus coetus et motus experiundo
  9. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  10. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  11. terrai maris et caeli generisque animantum.
  12. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  13. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  14. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  15. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  16. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  17. diffugere inde loci partes coepere paresque
  18. cum paribus iungi res et discludere mundum
  19. membraque dividere et magnas disponere partes
  20. omnigenis e principiis, discordia quorum