De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. totum nativum mortali corpore constat.
  2. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  3. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  4. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  5. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  6. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  7. non alias alii quoque res cecinere ?
  8. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  9. aeternis famae monimentis insita florent?
  10. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  11. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  12. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  13. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  14. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  15. denique natura haec rerum ratioque repertast
  16. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  17. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  18. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  19. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  20. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,