De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et divisa colebatur discretaque tellus,
  2. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  3. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  4. carminibus cum res gestas coepere
  5. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  6. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  7. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  8. Navigia atque agri culturas moenia leges
  9. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  10. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  11. carmina, picturas et daedala signa polita
  12. usus et impigrae simul experientia mentis
  13. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  14. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  15. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  16. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  17. artibus ad summum donec venere cacumen.