De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  2. caerula distinguens inter plaga currere posset
  3. per tumulos et convallis camposque profusa;
  4. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  5. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  6. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  7. At liquidas avium voces imitarier ore
  8. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  9. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  10. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  11. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  12. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  13. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  14. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  15. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  16. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  17. in medium ratioque in luminis eruit oras.