De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  2. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  3. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  4. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  5. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  6. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  7. non quierint animo praesentire atque videre,
  8. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  9. et magis id possis factum contendere in omni
  10. in variis mundis varia ratione creatis,
  11. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  12. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  13. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  14. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  15. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  16. et facere ante viros lanam natura
  17. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte