De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  2. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  3. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  4. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  5. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  6. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  7. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  8. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  9. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  10. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  11. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  12. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  13. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  14. et lapides et item silvarum fragmina rami
  15. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  16. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  17. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,