De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  2. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  3. praeterea caeli rationes ordine certo
  4. et varia annorum cernebant tempora verti
  5. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  6. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  7. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  8. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  9. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  10. luna dies et nox et noctis signa severa
  11. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  12. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  13. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  14. O genus infelix humanum, talia divis
  15. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  16. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  17. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  18. nec pietas ullast velatum saepe videri
  19. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  20. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas