De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  2. vocibus et gestu cum balbe significarent
  3. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  4. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  5. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  6. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  7. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  8. At varios linguae sonitus natura subegit
  9. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  10. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  11. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  12. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  13. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  14. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  15. illis iratus petit atque infestus inurget.
  16. at catuli pantherarum scymnique leonum
  17. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  18. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  19. alituum porro genus alis omne videmus
  20. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.