De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. interiorem etiam partem spirantibus
  2. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  3. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  4. perveniant plagae per parva foramina nobis
  5. corporis ad primas partis elementaque prima,
  6. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  7. conturbantur enim positurae principiorum
  8. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  9. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  10. pars etiam distracta per artus non queat esse
  11. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  12. inter enim saepit coetus natura viasque.
  13. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  14. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  15. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  16. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  17. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  18. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  19. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  20. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  21. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  22. corpora conturbant magno contusa labore.
  23. fit ratione eadem coniectus parte animai
  24. altior atque foras eiectus largior eius,
  25. et divisior inter se ac distractior intus.
  26. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  27. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  28. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  29. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  30. causidici causas agere et componere leges,
  31. induperatores pugnare ac proelia obire,
  32. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  33. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  34. semper et inventam patriis exponere chartis.
  35. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  36. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  37. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  38. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  39. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  40. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  41. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  42. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  43. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  44. cernere saltantis et mollia membra moventis
  45. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  46. auribus accipere et consessum cernere eundem
  47. scenaique simul varios splendere decores.
  48. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  49. et quibus in rebus consuerint esse operati
  50. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  51. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  52. in somnis sudare tamen spirareque semper
  53. et quasi de palma summas contendere viris
  54. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  55. venantumque canes in molli saepe quiete
  56. iactant crura tamen subito vocisque repente
  57. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  58. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  59. expergefactique secuntur inania saepe
  60. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  61. donec discussis redeant erroribus ad se.
  62. at consueta domi catulorum blanda propago
  63. discutere et corpus de terra corripere instant,
  64. iactant crura tamen subito vocisque repente
  65. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  66. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  67. expergefactique secuntur inania saepe
  68. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  69. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  70. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  71. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  72. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  73. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  74. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  75. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  76. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  77. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  78. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  79. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  80. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  81. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  82. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  83. indicioque sui facti persaepe fuere.
  84. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  85. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  86. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  87. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  88. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  89. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  90. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  91. somno devincti credunt se extollere vestem,
  92. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  93. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  94. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  95. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  96. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  97. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  98. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  99. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  100. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  101. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  102. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  103. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  104. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  105. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  106. per membra atque artus decedit corpore toto,
  107. in loca conveniens nervorum certa cietque
  108. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  109. inritata tument loca semine fitque voluntas
  110. eicere id quo se contendit dira lubido,
  111. incitat inritans loca turgida semine multo
  112. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  113. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  114. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  115. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  116. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  117. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  118. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  119. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  120. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  121. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  122. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  123. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  124. stillavit gutta et successit frigida cura;
  125. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  126. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  127. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  128. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  129. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  130. nec retinere semel conversum unius amore
  131. et servare sibi curam certumque dolorem;
  132. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  133. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  134. si non prima novis conturbes volnera plagis
  135. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  136. aut alio possis animi traducere motus.
  137. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  138. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  139. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  140. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  141. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  142. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  143. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  144. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  145. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  146. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  147. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  148. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  149. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  150. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  151. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  152. quod fieri contra totum natura repugnat;
  153. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  154. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  155. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  156. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  157. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  158. ex hominis vero facie pulchroque colore
  159. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  160. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  161. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  162. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  163. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  164. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  165. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,