De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa modis multis docui, sed plurima debent
  2. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  3. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  4. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  5. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  6. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  7. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  8. et recreet vires inter datus, atque patentem
  9. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  10. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  11. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  12. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  13. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  14. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  15. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  16. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  17. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  18. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  19. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  20. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.