De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  2. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  3. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  4. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  5. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  6. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  7. pinea semiferi capitis velamina quassans
  8. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  9. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  10. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  11. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  12. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  13. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  14. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  15. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  16. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  17. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  18. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  19. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  20. incolumis transire potest, simulacra renutant;