De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  2. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  3. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  4. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  5. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  6. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  7. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  8. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  9. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  10. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  11. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  12. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  13. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  14. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  15. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  16. notitiam veri quae res falsique crearit
  17. et dubium certo quae res differre probarit.
  18. invenies primis ab sensibus esse creatam
  19. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  20. nam maiore fide debet reperirier illud,