De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  2. per totum caeli spatium diffundere sese
  3. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  4. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  5. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  6. quone vides citius debere et longius ire
  7. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  8. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  9. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  10. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  11. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  12. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  13. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  14. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  15. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  16. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  17. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  18. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  19. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  20. aequoris, exesor moerorum litora circum,