De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  2. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  3. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  4. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  5. ---
  6. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  7. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  8. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  9. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  10. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  11. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  12. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  13. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  14. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  15. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  16. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  17. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  18. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  19. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  20. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  21. ut merito celer his rebus dicatur origo.