De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  2. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  3. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  4. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  5. eicit enim sulcum recta regione viaque
  6. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  7. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  8. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  9. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  10. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  11. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  12. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  13. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  14. morigerisque modis et munde corpore culto,
  15. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  16. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  17. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  18. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  19. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  20. umoris longo in spatio pertundere saxa?