De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  2. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  3. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  4. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  5. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  6. eicit enim sulcum recta regione viaque
  7. vomeris atque locis avertit seminis ictum.