De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  2. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  3. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  4. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  5. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  6. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  7. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  8. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  9. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  10. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  11. et praetermittas animi vitia omnia primum
  12. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  13. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  14. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  15. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  16. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  17. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  18. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  19. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  20. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,