De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  2. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  3. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  4. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  5. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  6. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  7. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  8. quod fieri contra totum natura repugnat;
  9. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  10. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  11. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  12. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  13. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  14. ex hominis vero facie pulchroque colore
  15. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  16. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  17. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  18. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  19. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  20. in medioque sitit torrenti flumine potans,