De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  2. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  3. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  4. ---
  5. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  6. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  7. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  8. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  9. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  10. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  11. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  12. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  13. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  14. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  15. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  16. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  17. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  18. omnibus humanis esset terraque marique,
  19. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  20. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  21. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,