De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  2. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  3. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  4. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  5. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  6. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  7. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  8. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  9. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  10. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  11. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  12. non radii solis neque lucida tela diei
  13. discutiant, sed naturae species ratioque.
  14. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  15. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  16. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  17. atque oculei partes animantis totius extant.
  18. ---
  19. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  20. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  21. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos