De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  2. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  3. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  4. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  5. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  6. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  7. expertis animas nec leti lege solutas;
  8. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  9. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  10. quod fieri totum contra manifesta docet res
  11. ita conexa est per venas viscera nervos
  12. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  13. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  14. et lapis oppressus subitis e frugibus
  15. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  16. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  17. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  18. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  19. permanare animam nobis per membra solere,
  20. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;