De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  2. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  3. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  4. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  5. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  6. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  7. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  8. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  9. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  10. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  11. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  12. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  13. naturam rerum divina mente coorta
  14. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  15. discedunt. totum video per inane geri res.
  16. apparet divum numen sedesque quietae,
  17. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  18. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  19. cana cadens violat semperque innubilus aether
  20. integit et large diffuso lumine ridet: