De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cana cadens violat semperque innubilus aether
  2. integit et large diffuso lumine ridet:
  3. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  4. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  5. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  6. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  7. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  8. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  9. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  10. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  11. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  12. qualia sint et quam variis distantia formis
  13. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  14. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  15. hasce secundum res animi natura videtur
  16. atque animae claranda meis iam versibus esse
  17. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  18. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  19. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  20. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.