De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  2. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  3. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  4. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  5. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  6. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  7. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  8. tempore de mortis nec delibare valemus,
  9. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  10. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  11. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  12. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  13. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  14. mensibus atque annis qui multis occidit ante.