De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  2. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  3. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  4. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  5. semiferas hominum species existere et altos
  6. inter dum ramos egigni corpore vivo
  7. multaque conecti terrestria membra marinis,
  8. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  9. pascere naturam per terras omniparentis.
  10. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  11. seminibus certis certa genetrice creata
  12. conservare genus crescentia posse videmus.
  13. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  14. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  15. corpora discedunt conexaque convenientis
  16. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  17. reicere in terras naturam, multaque caecis
  18. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  19. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  20. vitalis motus consentire atque imitari.