De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. milibus e multis vallo munitur eburno,
  2. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  3. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  4. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  5. unica res quaedem nativo corpore sola,
  6. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  7. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  8. unde ea progigni possit concepta, creari
  9. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  10. quippe etenim sumant alii finita per omne
  11. corpora iactari unius genitalia rei,
  12. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  13. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  14. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  15. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  16. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  17. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  18. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  19. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  20. infidi maris insidias virisque dolumque