De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  2. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  3. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  4. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  5. saecla novo rerum superata colore iacerent
  6. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  7. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  8. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  9. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  10. cedere item retro possent in deteriores
  11. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  12. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  13. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  14. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  15. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  16. materiem quoque finitis differe figuris.
  17. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  18. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  19. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  20. interutrasque iacent explentes ordine summam.