De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  2. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  3. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  4. his tibi tum rebus timefactae religiones
  5. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  6. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  7. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  8. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  9. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  10. audacterque inter reges rerumque potentis
  11. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  12. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  13. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  14. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  15. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  16. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  17. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  18. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  19. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  20. non radii solis neque lucida tela diei