De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  2. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  3. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  4. oblectare animum subitamque avertere curam,
  5. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  6. derivare queunt animum curaque levare;
  7. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  8. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  9. cornigeras norunt matres agnique petulci
  10. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  11. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  12. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  13. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  14. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  15. concharumque genus parili ratione videmus
  16. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  17. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  18. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  19. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  20. unius ad certam formam primordia rerum,