De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  2. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  3. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  4. nec foret offensus natus nec plaga creata
  5. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  6. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  7. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  8. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  9. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  10. avius a vera longe ratione recedit.
  11. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  12. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  13. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  14. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  15. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  16. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  17. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  18. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  19. omnia qua propter debent per inane quietum
  20. aeque ponderibus non aequis concita ferri.