De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iucundo sensu cura semota metuque?
  2. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  3. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  4. delicias quoque uti multas substernere possint
  5. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  6. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  7. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  8. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  9. nec domus argento fulget auroque renidet
  10. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  11. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  12. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  13. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  14. praesertim cum tempestas adridet et anni
  15. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  16. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  17. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  18. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.