De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  2. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  3. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  4. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  5. conterimusque boves et viris agricolarum,
  6. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  7. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  8. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  9. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  10. et cum tempora temporibus praesentia confert
  11. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  12. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  13. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  14. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  15. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  16. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  17. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  18. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.