De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  2. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  3. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  4. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  5. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  6. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  7. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  8. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  9. corpora conficere et plagis infesta domare.
  10. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  11. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  12. omnia debet enim cibus integrare novando
  13. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  14. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  15. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  16. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  17. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  18. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  19. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  20. aurea de caelo demisit funis in arva