De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  2. et velit ardoris naturam linquere solam,
  3. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  4. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  5. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  6. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  7. et qui principium gignundis aera rebus
  8. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  9. fingere res ipsum per se terramve creare
  10. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  11. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  12. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  13. aera iungentes igni terramque liquori,
  14. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  15. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  16. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  17. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  18. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  19. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  20. angustoque fretu rapidum mare dividit undis