De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  2. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  3. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  4. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  5. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  6. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  7. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  8. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  9. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  10. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  11. languidior porro disiectis disque supatis.
  12. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  13. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  14. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  15. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  16. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  17. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  18. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  19. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  20. nec rursum cernunt exempto rebus inane